137
122
Demonstratio veritatis
redduntur deteriora, & magis deleteria:
metallorum calor qui omnibus inest, teste
Galeno, externi caloris accessione intendi¬
tur." Et rursus eodem capit. ad horum
maiorem confirmationem, haec quae
sequuntur addis. "Adusta omnia seipsis
calidiora fieri docent Aristot. lib. 2. de par¬
tib. animal. cap. 2. & Gal. libr. 2. de facult.
natural. exemplo faecis vstae, & non vstae."
Haec inquam addis, licet falso, vt eo
loco demonstraui. Atqui haec oppo¬
nuntur contradictoriè.
"Omnia vsta fiunt seipsis calidiora:
Quaedam vsta non fiunt seipsis calidiora."
Qua ratione, te, ab hac contradicti¬
one expedies? Id videris, aut alius pro
te: dum interea demonstrabo nimium
crasse, & ignoranter, à te doctore, hanc
nobis datam pro candidato responsi¬
onem.
Nam qua ratione probabis, acrium
corporum paucum humorem, in quo
radicatus est eorum calor, vstione ab¬
sumi, eorum vero quae non sunt acria,
id quod retundit acrimoniam, absu¬
mi