137
123
Doctrinae Chymicae.
mi tantum, non etiam illum humorem
in quo latet ipsa acrimonia? Et quae
est causa, vt potius hic humor non a¬
crium conseruetur, quam ille acrium?
Si potius ignis absumere humorem re¬
tundentem acrimoniam, quidni, et¬
iam absumet, eum in quo inest acri¬
monia? An dices, ignem agere cum ra¬
tione, non autem impetu naturę? Haec
si non potuisti animaduertere, homo
es ineptissimus, si animaduertisti, im¬
pudentissimus qui nihilominus ea
scripseris. vtrumuis dicatur, indignus
es cum quo in posterum disputetur.
Praeterea ex tua responsione sequi¬
tur, quod relinquitur empyreuma a¬
cribus corporibus vstis, non attinge¬
re tertium gradum caloris, ideo enim
ex te desinunt esse acria. Ergo nihil am¬
plius in se habent quod possit vrere,
nihil enim infra tertium gradum ca¬
loris potest vrere. Ergo sales, qui ex i¬
psis separabuntur, non erunt eroden¬
tes, non caustici. Vt vbique exclamas.
FINIS