117
PRAEFATIO.
9
esse ac fuisse artem, vel propterea eam
fore per se illicitam. Itaque totum con¬
nexum in se est infirmum; quod alibi¬
pluribus à nobis pertractatum est, produ¬
ctis antiquitatis testimoniis intractatu
contra Cardanum. Sed respondebimus
tamen ad minorem. Quum Scripturae
studiosè adhibeant non solùm simili¬
tudines metallicas, sed ipsi Dei servi¬
res metallicas, insuper & gemmarias
tractârint, satis apparet, studium earum
rerum, quatenus ductum naturae sequi¬
mur, non posse in quoquam repraehen¬
di. Quod ad similitudines, certè D.
Paulus i. Cor. 3. de auro argento, & pre¬
tiosis lapidibus agit, quae non exurun¬
tur. Manent enim in igne, omnibus ali¬
is in fumum abeuntibus metallis; li¬
gno, foeno & stipulis, nomine combu¬
stibilium rerum propositis. Quam qui¬
dem similitudinem à fulminatione per
plumbum factam, sicut & Esa. 1. de ex¬
ploratione monetaria, cùm "Excoquam,
inquit, ad purum putum scoriam tuam, &
auferam omne stannum tuum", quam diu¬
Theologi non intelligunt (ut & alia
jusmo¬