117
10
PRAEFATIO.
iusmodi loca plurima (inter sacrum, ut
ajunt) & saxum haerent. Sic Mosi man¬
datur purgatio auri, argenti, aeris, ferri
plumbi & stanni per ignem, quae per
gnem transire possunt: reliquorum, quae
ignem sustinere nequeunt, per aquam.
Num. 31. Quid verò de eodem Mose di¬
cendum, omni sapientia Aegyptiorum
erudito? Heb. 7. licet majores arbitra¬
tus sit diuitias, probrum Christi, quàm
Aegyptiorum Thesauros, Heb. 11. Nam
veteres testantur (ut auctor est Suidas)
ad Diocletiani usque tempora Chryso¬
poeiam inter Aegyptios fuisse celebrem:
& ut refert Augurellus imperio Roma¬
no Diocletianum ex arte illa metuisse,
an Sybillinis monitis nec ne, parum
compertum habemus. Licet autem quò
ad chymiam in specie de Mose nihil con¬
stet, tamen aeneum serpentem jussu Dei
fecit & fudit Moses: aureum verò vitu¬
lum jussu Dei combussit & contriyit, usque
adeò, ut inspersum aquae, populo biben¬
dum propinârit, Exod. 23. Quod an ul¬
li uspiam aurifices hodie praestare pos¬
sint, ut aurum comburendo fiat pota¬
bile,