117
DE HELIA ARTISTA
23
ari afflatu, nescio quo, cuiusve spiritus? Pos¬
sent ex Paracelso & Suchteno plura in hanc
sententiam. vel disquiri, vel disseri: Sed quia
mihi nec probantur, & de incompertis iudici¬
um temerarium est, illis libens supersedeo.
Transeamus ad alteram Quaestionis par¬
tem, inqua tempus Helianum explicandum.
& ejus emolumentum. Distinguit Paracel¬
sus seculum, quo ipsemet vixit, ut profitetur,
Arcanorum Monarcha, à seculo post ipsum
venturo, quorum prius intermedium; postre¬
mum hoc aureum & gratiae & ultimum vocat,
in libro tincturae physicae (Frustra enim sunt,
qui hos tractatus Theophrasti esse dubitant).
Quinquagesimo igitur octavo anno ipsius
Theoriam fore in flore ait: quo tempore ei
mnes sint adhaesuri, & in naturae pervestigan¬
dis arcanis ipsius secuturi vestigia: Praxim item
consecuturam admirandam operibus & signis,
ita ut in vulgus passim atque infimam plebem
abeat, & probetur. Haec ille. Quae in quinqua¬
gesimum octavum annum non seculi, quo ipse
vixit, sed subsequentis (isto nempè millesimo
sexcentesimo) eventura praedici apparet ex li¬
bris Mineralium, cap. de Vitriolo, ubi & de suo
seculo, & de subsequenti in haec verba scribit:
(excessit enim ex hac vita anno Domini 1541.)
"Longe", inquit, "satius esset etiam hac hora sivè nunc
temporis, hiscè rebus operam dari" (nempè arcanis
naturae)
B 5