117
DE HELIA ARTISTA.
27
niat ex chymia, quod alicuius sit momenti: li¬
cet omnia non solùm plena sint librorum, sed
inter Christianos & Mahumetistas nihil fre¬
quentiùs passim exerceatur atque ars chymica.
adeò nullus non orbis angelus redolet fumis
chymicis. Quid igitur? omnisne spes sub¬
lata? & ante Helianum illum temporis articu¬
lum non licebit. per Theophrastum arti chy¬
micae ullis vacare, nisi penitus & se & sua per¬
ditum ire velint? Non ita Theophrastus. Nam
etsi nihil invidentius est hoc hominum genere,
nihil magis varium & fallax: tamen in libro
Tincturae Physicae apertè idem scribit, Non so¬
lummodò ultimum seculum gratiae & aureum
sibi ad haesurum, cum ista in vulgus passim ce¬
lebrabuntur: sed etiam nunc intermedio secu¬
lo promovendo se haec scribere ait, quò verita¬
tis amantibus usui & ornamento esse possint.
Et in Manuali Philosophorum disertis verbis ait:
"Quae nunc scribo, ita scribam, ut astrales discipuli ea
percipere possint, iisque uti & frui, & de iis gloriari". Et
addit, "Haec etiam alterius diligentia, quem discere non
pudet, percipi possunt, cum ita gravia non sint, quin la¬
bore & industria percipi queant". Haec ille. Quae
si attendantur, appparebit Theophrastum non
huic solùm rei natos, quos non solùm ex An¬
gelicis superiorum astrorum naturis, sed
& ex astris metallorum Philosophicorum
strales. Suchtenus verò Mentales, vocat, ve¬
rùm