117
28
DISQUSITIO
rùm alios, labore & industria, quibus carbones
ut alibi Theophrastus loquitur) non sordent
& qui experiendi cupiditate flagrant, posse
sta uicunque consequi, quorum in numero me¬
um nomen hactenus profiteor, quatenus: ex
officio, & Naturae legibus, & charitati Dei &
proximi haec non repugnant.
Sed misso Helia Theophrasteo, cujus ex¬
quirendi causa ista solùm attigimus: (fides
nim penes ipsum esto) nos iam tertio & po¬
stremo nostrae Disquisitionis locò contrà eos
contendemus; qui transmutationem metallo¬
rum vel fieri posse negant; vel ordini creato¬
ris adversari, tanquam si potentia Dei atten¬
taretur, affirmant. Gravis accusatio si vera sit.
Sed praecipites hasce censuras, rationibus, &
ad oculum propositis demonstrationibus, hoc
est, experientia, quae, ut dicitur, etiam stultorum
est magistra, refellemus. In cujus rei fidem syn¬
cere antè omnia profitemur nos nihil hîc nisi
naturalibus mediis attentare, cum sine motu
naturae ars tota sit inanis, & naturae artisex dun¬
taxat famulus & minister existat, nihil ad eam
de suo addens. Petimus ergo primò ne praeju¬
dicio premamur: deinde nesquod in omni sci¬
entia fieri consuevit) illotis manibus, & ἀναλ¬
φάϑητοι lectores, hoc est, rerum mineralium
prorsus imperiti, & criteriorum metallicorum
expertes, huc accedant, ne vel in iudicando se¬
ipsos