117
DE HELIA ARTISTA.
35
"Metallum autem nullum est, quod non frigis densarit.
Quomodo igitur ex hydrargyro factum sit?" Haec sunt
Jesuitae principia, quibus metalla negat sul¬
phure & argento viuo constare: quibus fortas¬
se rectiùs obuiam iremus, si ad oculum statim
adhibita demonstratione, hoc est, ipso facto, e¬
vanidas istas, ratiunculas everteremus, iuxta
illud Poetae.
"Nec locus ingenio est, oculi te judice vincent."
Veruntamen ad obiecta breviter responde¬
bimus, priusquam rem facto firmemus. Quod in
metalli fodinis omnibus, aut plerisque sulphur
& argentum vivum, negat reperiri; ubi sunt
venae metallicae, & contrà in puteis sulphur
& argenti vivi negat metalla esse: quis non vi¬
det inde fieri, quod hîc semina duntaxat me¬
tallica sint, & quidem extrusa à natura & di¬
spersa, antequam metalla fieri potuerunt ubi
autem venae metalli, sunt argentum virum &
Sulphur non ita frequenter comparent, eò quod
principia componentia in composita iam tran¬
sierint hoc est in metalla concreverint. At si
quid vellet, efficere, probaret, nullum in venis
metallicis, uspiam reperiri argentum vivum
& sulphur. Hoc enim ( tametsi probabiliter
tantùm arguit) non solum Physici & Philoso¬
phantes caeteri asseuerant (quod callide Iesuita
declinavit) verum etiam Chymistae quidam
non
C 3