117
DISQUISITIO
44
nec ductile: tamen & ipsum metallicum esse
convincitur. Potest enim beneficio vitri Vene¬
ti ex eo puluis subcinericius in alembicum
sublimari, qui tritus profundit Mercurium cur¬
rentem ad made factum digitum.
Ostendimus hactenus, ut Metalla in Mercu¬
rium resoluantur subijciamus quomodo ex Mer¬
curio, beneficio sulphuris metallici, metalla
componantur, ut constet de eorum genesi, quod
in efformatione plumbi patebit. Fundatur plum¬
bum in testa, & reverberetur agitando super
carbones dum in calcem sive puluerem flave¬
scentem abeat. Huic trito affunde Phlegma ace¬
ti destillati tantum ut spitamam supereminat, &
simul permittantur ita triduum. Interea dulce¬
set acetum per extractam animam Saturni. Lim¬
pidum, quod fuerit per inclinationem a calce,
effundatur Hujus aceti si aliquantum decoxe¬
ris (saltem crucibulum plenum) donec acetum
totum evaporaverit (leniter autem id fiat pro¬
pter impetuosum tumorem aceti, ne ebulliens
dispereat effluendo) videbis in fundo residere
inpalpabilem pulverem subcroceum, qui est
anima, sulphur & essentia plumbi, nullo pon¬
dere, ne fortè plumbum ipsum corporale resta¬
re existimes. Hoc ad oculum subiecisse libuit,
ut sulphur extractum ex metallis, quod tamen
ad aliquam fixationem pervenit, cerneretur. Re¬
liquum aceti siue extractionem illam ex plum¬
bo ani¬