117
DE HELIA ARTISTA
45
bo animam continentis serva, & dissolue in aquae
fortis communis uncia semiunciam argenti vivi,
(ut moris est) cui dissoluto infunde sensim tan¬
tum reservati aceti (ejus puta quod animae
prumbi extractionem in se habet) quantum est aquae
fortis, & videbis statim Mercurium resolutum
instar pulveris residere tracta in se anima Sa¬
turni. Effuso igitur liquore, residuam illam ma¬
teriam Mercurii in pulverem redacti in cruci¬
bulo per se funde, & habebis ex Mercurio plum¬
bum verum, naturale, per artem factum, ita ut ne¬
mo negare possit metalla ex Mercurio & sul¬
phure gigni atque effici, naturali ac vera genesi.
Sed tempus tandem est, postquam reipsa o¬
stendimus (ut quivis experiri potest) metalla
ex hydrargyro, contra vulgares Physicos &
philosophos, prtoximè originem ducere: ut ad
Iesuitae rationem, ex propriis consequentibus
dictam, respondeamus: quod quanquam opus
non erat; quippe conclusione ipso facto & de¬
monstratione, quo ad sensum, eversa tamen ut
hominibus sibi placentibus in suis argutiarum
vanitatibus, satis faciamus, non pigebit etiam haec
somnia brevibus discutere. Non habent, inquit:
proprietates sulphuris & argenti vivi metalla:
Cur obsecro? quia inquit sulphure nihil ad
flammam concipiendam aptiùs est, at metalla
non sunt φλογιστὰ. Ridicule. Nam sulphur in
metallis ad aliquam fixationem pervenit, i¬
ta ut in imperfectis cum Mercuri cruditate
sulphur