117
DISQUISITIO
58
tùm per naturam, tùm per artem. Sic enim
habet conc. 3. "Quod in fonte Cypsensi ex ferro fiat
cuprum certum est (En opus naturae). Item, quod artifi¬
ces sciant minerale lixivium fundere, in quo ferrum
itidem abit in cuprum in monte Kuticensi, probatum
est" (En opus artis!) Sed nos aliorum inventa
nolumus referre: tantum hinc apparet Ma¬
thesium, chymistarum maximum adversarium,
eo ipso loco, ubi eos oppugnat, per impruden¬
tiam non posse reticere metallorum transmu¬
tationem essentialem (siquidem specie diffe¬
runt) possibilem esse naturae & arti. Neque hîc
disputamus de modis efficiendi cuprum ex
setro, quos docet Paracelsus, quos non perse
fieri, putamus, siquidem cum vitriolo fiunt
ex quo per se cuprum potest elici. Vnum af¬
ferimus nostrae Minervae, & nostrae effectionis,
ubi ex ferro vitriolum, ex hoc rursum cuprum
generatur, beneficio naturae & ministerio artis
per sulphur commune. Sumatur uncia una olei
sulphuris per campanam facti, uti moris est, li¬
cet non rectificati, cui immisceantur unciae
duae aquae fontanae. Mox chalybis siue ferri la¬
minas tenuissimas ignias & multoties restin¬
guas in vase pleno aequae frigidae, donec ita in¬
dutentur, ut nullo negotio forcipibus discerpi
queant, quas in modum unguiculi lancina, &
ficcas impone mixtioni aquae & olei sulphuris.
in phiala, quam obstipatam colloca in vase re¬
pleto