117
DE HELIA ARTISTA.
67
ciem inducendo. Quare omnium operationum Al¬
chymicarum melior est illa, quae procedit ex iisdem, ex
quibus procedit natura, sicut expurgatione sulphuris
per decoctionem & sublimationem, & expurgatione
argenti vivi horumque bona permixtione cum materia
metalli. In bis enim, & ex virtutibus horum, omnis
species metalli inducitur. Qui autem per alba albi¬
ficant, & per citrina citrinant, mamente specie prio¬
ris metalli in materia, proculdubio deceptores sunt &
verùm aurum atque argentum non faciunt, & hoc modo¬
fere omnes vel in toto, vel in parte procedunt. Propter
quod ego experire feci aurum Alchymicum (puto ma¬
nente specie prioris metalli) quod ad me delatum est, &
postquam sex vel septem ignes sustinuit, tandem am¬
plius ignitum consumitur & perditur, & quasi ad fae¬
cem revertitur." Haec Albertus, quibus Pererius
addit: "Ecce supra dictis verbis Albertus non solùm do¬
cet, verum aurum posse fieri per Alchymiam, sed etiam
quis modus eius efficiendi sit possibilis, & quis impos¬
sibilis, manifestè declarat": Sed inquam ego, An
non hoc ipsimet Pererio est contrarium, quod ei
attendendum erat & priùs experiendum, quàm
exagitandum, si vera Albertum dicere fatetur?
Sed tempus est, promissa exsoluendi, antaquam
ad obiecta reliqua respondeamus.
Quod igitur ad metallorum transforma¬
tionem attinet, scribit Iohannes Mathesius vir
experientissimus hac in re idem, quod Paracel¬
sus de ferro & chalybe in cuprum transmutato,
tùm