117
DISQUISITIO [sic]
56
Hastem philosophum praecipum in physicis & Mathe¬
maticis. Deinde Albertus subiungit ea quae sequuntur.
Oportet nos dicere Alchymicos peritos non aliter ope¬
rari, quàm peritos Medicos, qui per medicinas pur¬
gant materias corruptas & nocentes sanitati &
postea per media confortantia naturam, iuvant
virtutem naturalem, ut digerendo sanitatem indu¬
cant, quae sanitas est effectus & naturae & artis: sed
illius effectivè & principaliter, hujus autem instru¬
mentaliter & organicè. Sic Alchymistae primò be¬
ne purgantes materiam argenti vivi & sulphuris in¬
sitam in omnibus metalis confortant, deinde deducunt
virtutes elementares & coelestes tali materiae inhae¬
rentes ad proportionem mixtionis metalli, quod inten¬
dunt inducere, & tunc ipsa natura operatur & non ars,
nisi organicè juvando & exspoliando, ut diximus, &
sic verum aurum & argentum educere & facere vi¬
dentur. Quod enim virtutes elementares & coelę¬
stes faciunt in vasis naturalibus, hoc etiam faciunt
in vasis artificialibus, si artificialia formentur ad
modum naturalium; & quod facit natura calore so¬
lis & stellarum, hoc faciet ars calore ignis, dummodo
sic temperetur, ut non excedat virtutem se moren¬
tem & informantem, quae est in metalis. Huic
tum coelestis inest virtus, quae primo commiscuit
am, & haec inclinatur ad hoc vel illud, per artis iuva¬
men. Alchymia igitur per hunc modum procedit, id
est, corrumpens unum à sua specie removendo, & cum
juvamine verum quae in materia sunt, alterius spe¬
ciem