117
DE HELIA ARTISTA
55
nitione univoca, si metalla specie differant, &
omnia criteria & omnes proprietates auri, ar¬
genti, aeris &c. sustinet: Vnde Paracelsus
pertè in libro de vexatione Alchymistarum,
veram Alchymiam non constare nisi de me¬
tallis, ex metallis, per metalla, & cum metallis,
testatur. Sed quod ad locum attinet & gene¬
tationis media res aliter se habet, ut ex 9. Met.
Arist. constat, qui fatetur ex agente & materia
similibus, operationes semper similes esse
quamvis media sint diversa, ut & ante nos alii
demonstrarunt. Nam ista & materia duo
sunt, maximè cùm habeamus aequipollentia
vasa & media ad eundem istum finem. Haec
quo meliùs intelligantur, placet ex Pererio
ipso, sententiam Alberti Magni describere, idem
testantis. Sic igitur Pererius Iesuita lib. 8. c. 20.
"Albertus", inquit, "in libro suo 30. de Mineralibus c.9.
hanc de facultate Alchymiae quaestionem pertractans,
primùm exponit sententiam Avicennae, quae fuit haec,
Sciant (inquit Avicenna) artifices Alchimiae species
metallorum permutari non posse, quamvis aliquid illis
simile fieri possit. Quod enim differentia specifica
aliquo tollatur ingenio, non credo possibile, sed exspo¬
liatio accidentium non est impossibilis, vel saltem di¬
minutio eorum. Non enim permutantur species me¬
tallorum, nisi priùs in primam materiam metallicam
reducantur, & sic iurnamine artis deducuntur in speci¬
em metali, quod volueris. Atque idem quoque sensisse ait,
Hastem.
D 5