117
54
DISQUISITIO.
chymiae super his experimentis. Ingerunt
tamen hoc loco sese Medici, neque ullum è do¬
ctioribus chymiae assensum praestitisse, audacter
asseverant. Sed quid Fernelius de abditis re¬
rum causis de Elixiri Arabum & de tota hac
re statuat lib. 2. c. 18. & Marsilius Ficinus (duo
quovis Hercule superiores) lib. 2. de vita Cael.
Re.c. 3. ante oculos omnium & in ore doctorum
versatur, quos refutare nimis temerarium est,
quibus Comitem Mirandulanum Comitem
addo, ut silentio praeteream alios atque alios.
Nos vero transmutationem metallorum
possibilem & naturalem esse, experimento na¬
turae & artis probabimus, si ad illud prius re¬
sponderimus, quod nonnulli species, rerum
perfectiores negant fieri nisi uno modo, hoc
est ab agente naturali, eo quòd generationes hu¬
iusmodi rerum determinatae sint, tàm secun¬
dum activum principium & materiam, quàm
secundum locum in quo fiunt. Id hactenus
admitti potest (ut rectè Petrus Bonus Ferrari¬
ensis notat) quatenus ad artem eadem naturae
proxima principia sunt adhibenda, quae sunt
penes ipsam naturam. Nam si alia vel similia
adhiberentur, non idem cum naturali auro pro¬
duceretur, sed diversum vel simile. Non lo¬
quimur de operibus sophisticis dealbationum
vel rubificationum in colore: sed de eo quod in
ipsa metallorum natura & essentia est, in defi¬
nitione