117
DE HELIA ARTISTA
53
quem confecisse aurum ex omni parte probatum liquido
constet". Nimirum huc omnia redeunt denique, ut
his Papistis apistis re ipsa demonstremus, con¬
tra inanes argutias philosophantium, metallo¬
rum transmutationem in aurum possibilem esse.
itemque verùm aurum naturale ex principiis me¬
tallicis produci, quod deinceps praestabimus,
Nam quod nullus hactenus repertus sit (ut ait
Iesuita) quem aurum omni ex parte probatum
confecisse liquido constet, non est cur refute¬
mus, praesertim cum de Arnoldo Villanovano
scribat. Ioh. Andr. in addit. ad speculat. tit. de
crimine falsi. "Nostri diebus habuimus Arnoldum
de Villanora, in curia Romana summum Medicum &
Theologum, de quo scripsi de observ. jejun. consilium,
qui & Magnus Alchimista, virgulas auri quas fa¬
ciebat, consentiebat omni probationi submitti". En ex¬
emplum! Sed hac de re extant Arnoldi libri,
qui testantur ex plumbo factum esse aurum.
Possem adducere testimonia clarissimorum &
fide omni dignissimorum virorum, qui haec fuis
viderunt oculis, & manibus palparuunt, ac non
ita pridem cum una tincturae parte, tria mil¬
lia quingenta octuaginta quatuor pondera plun¬
bi in aurum versa sunt, cujus portio etiannum
Basileae asseruatur. Sed nolumus inartificia¬
libus argumentis agere: sed ad nobilis Evaldi
Hohenlandij historiam transmutationis me¬
tallicae lectores remittimus, pro defensione
chymiae
D 4