117
DISQUISITIO
52
non est unica substantia. Si unica est substantiae,
tùm verae erunt illae, plumbum est aurum, & vicever¬
sa, aurum est plumbum. Tum quoquè non erit dif¬
ficile ex plumbo aurùm conficere, cum non fit diffi¬
cile, qualitates; quae à nulla peculiari forma cobiben¬
tur, à plumbo tollere, & quae auri sunt, inducere. Et
tamen hactenus nullus omnino repertus est, quem au¬
rum omni ex parte probatum confecisse liquido con¬
stet." Ex quo conficit non esse metallorum
nicam substantiam. Respondemus, satis patuis¬
se ex substantia hydrargyri supra adductis ex¬
perimentis omnia metalla constare, & penes
sulphuris fixi vel non fixi differentiam, & diver¬
sam contemperationem, vel imperfecta &
gne cremabilia, vel perfecta & fixa esse. Pro¬
indè cum ad oculum ista pateant, non est opus
de his conquisitis ratiunculis eristice & sophi¬
sticè contendere Forrò hae propositiones si vul¬
gus spectes, paradoxis similes sunt: plumbum
est aurum. At si naturam intrinsecus, spectes,
non ita erunt absurdae. Vndè chymistis plum¬
bum dicitur aurum leprosum: Item interio¬
ra argenti sunt aurum: & similes propositio¬
nes rectè intellectae, ex natura rerum, non vul¬
gi loquela & opinione. Vndè etiam facilis est
qualitatum purgatio, & aurificae formae, ministe¬
tio artis, introductio per principium metalli¬
cum fixum, quod imperfectum tollit, & mate¬
am perficit. "At nemo hactenus repertus est", inquit,
"quem