117
DISQUISITIO
62
super stratum in crucibulo, & desuper minu¬
tim pistum vitrum venetum imponatur, ad
spissitudinem digiti, nec nimiùm repleatur
vas, ne vitrum effluat: Ita per horae spatium
continue fundantur omnia igne intenso, ut vi¬
trum & reliqua sint in fluxu continuo. Po¬
stea permitte infrigidari, & diffracto crucibulo
exime regulum in fundo, & compone cineri¬
tium, cui imponatur plumbum de more, do¬
nec intensè currat, inde immitte regulum, &
fulmina more aurifabrorum, donec argentum
mundum subiaceat. Id laminatum vel gra¬
nulatum mox in aquam fortem immissum &
dissolutum, nitellas auri profundet, quae pulve¬
ris nigri instar ad fundum subsidebunt, quas
lotas aqua tepida in crucibulo ignias & fun¬
das, & nabebis micas auri veri naturalis, puri¬
puti, omnes proprietates & examina auri na¬
turalis tam in Medicina, quàm in reliquo usu
sustinentes. Etsi autem non docemus totum
argentum in aurum transmutare, sed portiun¬
culam duntaxat levissimam & minimam; ta¬
men quia omnes partes argenti sunt homoge¬
neae & similares, etiam micam argenti satis est
in aurum verum naturale transire, ad transmu¬
tationem metallicam oculis domonstrandam.
Ne quis autem putet, antea infusum fortè &
admixtum argento plumbove aut Mercurio
fuisse aurum, aut in ipso haesisse sulphure, sin¬
gula