117
DE HELIA ARTISTA.
63
gula prius scorsim, si libet, per ignis & aqua¬
rum fortium criterea examinabit, quo certiùs
sciat non aliunde, quàm ex transformatione
aurum hoc existere, per artis experimentum.
Quod si quis autem sulphur per calcem non¬
nihil figat, indeque aqua calida extrahat & in¬
sperso aceto separet, ac denique quinta essentia
Vini tartarisata ad rubedinem & ad oleitatem
edistillata imbibat, majùs operae pretium fece¬
rit: Haec commemoramus, ut principia na¬
turalia metallorum proxima particulariter co¬
gnoscenda tradamus, & iuris consultos in re¬
cepta sententia confirmemus & constabilia¬
mus, qui contra Angelum chymiam defen¬
dunt: quò quidem ablegamus & Principatus
& Respublicas super hoc negotio vel dubitan¬
tes, vel minùs rectè sentientes.
Postquàm igitur promissa adimplevimus
(ut ipso facto experiri licet) reliquum est, ut ad
manes obiectiones breviter respondeamus
tam Hagelij & Pererij, quàm eorum, qui nos
potentiam Dei attentare frustrà clamitant,
cum nihil hîc contra naturam, nec contra es¬
sentialia metallorum principia tractemus, &
proindè ordini creationis nullo modo adver¬
semur. Illud tamen praemittimus, DEVM
opus quamvis naturale posse destruere & im¬
pedire, non minus ac sationem vegetabilium,
& generationem animalium: id quod & Me¬
dici
E