117
DE HELIA ARTISTA
69
philosophia depromptum iudicium mul¬
sit sanius & aequius quàm Hagelij, et¬
si procul dubio ad Pererium respexit Hage¬
lius, cum thesi octuagesima quarta scribit:
"Vltimò non desunt, qui aurum quidem ulla arte
hactenus factum negent" (haec. enim est Pereri¬
anae decisionis summa) "sed tamen quin abso¬
lutè artificio fieri possit, non infitiantur": & ta¬
men idem Hagelius contra complicem Pe¬
rerium & Delrio statuere & decidere non
erubescit, hoc fieri nullo modo posse. Tale¬
est ingenium omnium Linguae quàm naturae
studiosiorum. Respondemus igitur ad Pererij
aurum Alchimisticum, omnia quae dicit esse
vera, si eadem de sophisticato auro & argento
intelligat h. e. de albificationibus & rubifica¬
tionibus duntaxat in colore, manente in eodem
essentiae statu sulphure & argento vivo prioris
metalli. Et tale apparens & sophisticum aurum
maximum est venenum, & peccatum tale ven¬
dere propter arsenicales & narcoticas qua¬
litates in medicina: quod qualecunque est, igni¬
tum consumitur & perditur tandem, imò
quasi ad faecem revertitur, post iusta criteria
& examina ignis, quale fuit aurum ab Alber¬
to sexies vel septies probatum. Apparet au¬
tem ex Pererij indicijs eum per nebulam de
auri examinibus loqui, cui opponimus iudicia
se verissima à Gebro & Petro Bono Ferrariensi
physi¬
E 4