117
DE HELIA ARTISTA
71
tavit ac generat, adhibita mixtione, & debita
praeparatione. Itaque ut diversae materiae sup¬
positio sit in muribus, in metallificio certè
nulla est Quod verò nonnulli usque proce¬
dunt, ut si omnes quidem proprietates auri
naturalis contineat id, quod fit per chymiam,
tamen istud recipere nolint, quis non videt
dimittendos esse tales, ac bonam eis mentem
precandam? Quodcunque enim principia es¬
sentialia eadem habet, & passiones atque ope¬
rationes alcujus rei, id idem est cum ea re, ut
testatur, de formis agens, Aristoteles. Sic
nim 4. Metaphys. arguit, ex operibus rerum
& accidentibus super ipsas formas: "Quod
nim facit operationes oculi, est oculus, quod verò non,
non est oculus. Itaque oculus lapideus vel caecus, quia
non facit operationes oculi, non dicitur oculus, sed
mago oculi: & setra lignea, non dicitur serra, sed
mago serrae". Idem testatur totum Naturae lu¬
men. At sophisticationes, fateor, non habent.
tales proprietates: verum autem aurum chy¬
mica operatione, ex veris principijs & essen¬
tialiter metalla componentibus productum,
continet omnes proprietates auri, ut experi¬
mento patet. Itaque si quid aurum ad medici¬
nam facit (puta crudum) etiam hoc aurum
chymicum praestabit, puta laetificare & con¬
fortare cor, & multò magis hoc (ut testatur
chymicus Plato in 3. stellicarum & Hamech.
in
E 5