117
hoc evidenter probatur: quia nemo tam in
publico vult facere: ut appareat quòd malè
agunt: quia odiunt lucem & si aliquando
verum faciunt, aut fit cum damno, compu¬
tatis expensis, vel ex aliqua deceptione, im¬
ponendo aurum verum, vel aliqua diabo¬
lica fallacia, quae ut eos attendere faciat hu¬
jusmodi facit eis verum aurum ex apposi¬
tione auri veri occultè aliquando. Cum er¬
go sit tale exercitium contra utilitatem pu¬
blicam, ut patet ex consumptione rerum, &
quia ut communiter faciunt ex his mone¬
tam falsam, ideo simpliciter sunt condem¬
nandi eam facientes. Ego verò teneo com¬
munem opinionem: artem istam esse lici¬
tam, quia rationes summae Angelicae non
concludunt artem ipsam esse illicitam, ei
quod nullus habeat artem veram: quia hoc
non est ex defectu artis nec etiam aliae rati¬
vnes concludunt, ut de se patet. Et idem te¬
nent Tho. & Alber. An autem lutrum ex
Alchemia sit licitum & venditio reddatur.
iniusta, dicit Tho. ubi sup. quòd si per alchi¬
miam fit verum aurum, non est illicitum
ipsum pro vero vendere: quia nil prohibet
uti artem aliquibus naturalibus ad pro¬
ducendos naturales effectus: aut non habet
veram