117
quod ex ferro potest fieri cuprum chalchan¬
to adhibito, & Sardanus eodem lib. testatur
pharmicarium quendam Trevisanum co¬
ram illustrissimo principe Venetorum &
sapientibus senatoribus argentum vivum
in aurum convertisse. Verum est quod Iuli¬
us Scaliger negat, se id credere, sed nititur
argumento infirmo, videlicet, quod si
Veneti hoc vidissent, qui tanta sunt a vari¬
tia (ut ipse scribit) ut etiam cum Turca ho¬
ste Christiani nominis foedus faciant, nun¬
quam illum pharmacarium dimisissent:
sed tormentis eum coegissent artem suam
revelare: & fortè eum in Sabato suspendis¬
sent. Sed verisimile est, pharmacarium
allum fide publica fortassis etiam obside,
aut alia securitate sibi cavisse & pro vidisse.
Nec certe de omnibus omnia suspicari hone¬
stum est. Illud constat, innumeros & su¬
perioribus seculis fuisse, & nunc esse gra¬
ves viros, qui eam artem factitârunt, &
sibi squaestuosam fuisse praedicarunt. In
quibus fuerunt Albertus Magnus, Co¬
mes Trevisanus [sic], Augurellus, Avicen¬
na, Geber, Lullius, Bonus Ferrariensis,
Morienus, ac Totod. & praesertim Ar¬
nal. de. Villanova, summus Medicus.
Vide¬