117
aut fit, aut gignitur. In Polonia est sal mi¬
nerale, in Gallia est factitium, & hujus ea¬
dem est proprietas, natura, efficacitas, quae
illius. Quartum est, Electrum quod Plin.
lib. 33. cap. 4. & multi alij scribunt. non
tantùm naturalè: sed etiam factitium. De
quò factitio & artificiali textus loquuntur
in l. 4. ff. de legat. I. l. 7. §. voluntas, ff.
de acque rerum dom. §. si duorum; Inst. de
de rer. divis. Quintum est argentum vi¬
vum, quòd praedictus Plinius libro trigesi¬
mo tertio capite octavo dicit esse aliud na¬
tivum, aliud factitium & hoc ad alterius
differentiam nominat Hydrargyrum. Guil¬
lesmus Philander in commentarijs Vitru¬
ij quatuor ejus genera numerat: duo nati¬
vi, & duo factitij: atque ibidem ostendit,
& chalybem, & sandaracham, & aerigi¬
nem, & calchantùm, & cinabrium, alia
natura gigni, alia hominum arte confici.
Quae cùm ita sint, non absurdè concludere
possumui sicut ars in tam multis alijs natu¬
ràm imitari potest, non esse inconveniens
dicere, illam etiam in auri & argenti ope¬
ratione naturam imitari posse. Certè Car¬
danus libro de Subtilitate decimosextò scri¬
bit, & multi dicunt sibi hoc esse cognitum,
quòd
F