117
comproba vit. Plinius quoque lib 34. cap. 4.
scribit. Caij. Imp. temporibus fuisse Alche¬
mistas. Neque ad rem pertinet quod dicit,
illorum artificium non fuisse quaestuosum.
Primùm quia in quaestione, an Alchemia
sit ars licita: non quaeritur, an sit lucrosa, &
fructuosa: sed tantum, an jure di vino vel
humano prohibeatur. Deinde quia fieri
potest, ut illi artifices, de quibus loquitur,
non satis periti fuerint: cùm alij peritiores
esse potuerint; at vulgo dicimus, inter ar¬
tifices. ff. de solut. Mira sunt praeterea.
quae Suidas de Alchemia & artificiosa au¬
ri confectione narrat: quod Aegyptij potue¬
runt alere bellum diuturnum contra ty¬
rannum Diocletianum, freti arte sua id est,
aurificio.
Sed videamus alia quaedam argumen¬
ta. Scribit enim Aristot. libro. Metaphys.
2. & 4. quòd ars naturam in quibusdam
mitatur: Et quòd multa naturalia confici
& perfici arte possunt: & Colchotar & Cal¬
chantum exempli causa nominat, dicens,
quòd illa duo atramenta non tantùm nas¬
cuntur in mineris, sed etiam confici¬
arte possunt. Tertium exemplum pona¬
tur de Sale. Nam (ut ait Plin. lib. 13. sal
aut