117
ornamentorum conflaturam: quib. Salo¬
mon. & alij reges ornabantur. Quantus
etiam laminarum & bractearum auri usus
apud populum Dei fuerit, praesertim in tem¬
plo Ierusalem, nemini ignotum est. Quan¬
tum autem ad jus civile, certè nulla litera
in Digestis Codice, Inst. vel Novell. ostendi
posset, quae in prohibitionem Alchimiae per¬
tineat, quin potiùs Fusorum ars comproba¬
tur, & laudatur & praemijs decoratur. l.
I. C. de excusat. artific. Sic Vascularij fuso¬
res frequenter nominantur, quasi artem (si¬
ne contro versia) legitimam exercentes in
ol. apud Labeonem §. ult. ff. de praescript.
verb. l. ult. ff. de obligat, & action. l. penult.
ff. de aur. & argent. legat. Et de Metalla¬
rijs, quod legitimam artem exerccant, di¬
bitari non potest ex tit. Cod. de Metallarijs,
lib. XI. Quantum ad jus Canonicum, oppo¬
ni solent duo textus: sed facile est utrique re¬
spondere. Primus est inc. spordent. Extra¬
vag. de crimine fals. Vbi Papa Ioannes
XXII. Alchimistas reprobat, non tamen eos,
morte damnat, sed tantum infamia perpe¬
tua. Sed textus ille non est infinitè & ge¬
neraliter scriptus de omnibus Alchimistis:
verum specialiter & propriè de ijs tantùm.
qui