117
qui (ut textus verba proferam) aurum vel
argentum Sophistica transmutatione con¬
fingut. Quare ad eos, qui non reprobum, &
adulterinum, sed probum & verum aurum
conficiunt, textus ille non pertinet. Sicut
Ioh. And. in addit. ad Specul. testatur, Ar¬
noldum de Villanova suo tempore facere
solitum virgas auri, quas omni probationi
submittebat. Itaque omnes Doctores tam
civilistae, quàm canonistae non curârunt il¬
lam extra vagantem Papae, ut superius di¬
ximus, quin etiam Ioh. Augurellus magnus
poëta, opusculum suum de Alchimia liberè
dedicavit & praesenta vit Papae Leoni. X.
cui gratissimum illud munus fuisse constat.
Haec igitur ad illum textùm responsio suffi¬
ciat: ut illud omittam, quòd multi hodie
non recipiunt authoritatem illius legisla¬
toris, qui fuit Papa: & dicent, quòd si in
no capite authoritas illius approbatur, etiam
in altero capite proximo, ubi de Francisca¬
nis & alijs monachis quaedam pro suo libito
constituit, & approbanda esset. l. qui non
cogitur. ff de judic. Alter textus, qui oppo¬
nitur, est inc. episcopi. 26. q. 5. qui tempus
dicitur ex concilio Anquirensi, & sic scrip¬
tum est: Quisquis credit posse fieri aliquam
creatu¬
F 3