117
creaturam, aut in melius, aut in deteri¬
us transformari in aliam speciem, vel
aliam similitudinem, nisi ab ipso crea¬
tore, qui omnia fecit, infidelis est. Primum
ridiculosa est allegatio ex concilio. An¬
quirensi quod nunquam fuit nec esse po¬
tuit. Corrigendum est AQVILIEN¬
SI: sed magis deridicula est allegatio illi¬
us textus ubi damnantur qui credum
transformationem fieri in aliam speciem.
Certe nihilomagis hoc pertinet ad no¬
stram quaestionem, quam quòd Imper.
scribit, possibile esse res omnes in pecu¬
niam converti leg. 2. C. de constitut.
pecuniam textus ille non loquitur spe¬
ciebus metallorum, aut similium rerum
sed de speciebus personarum: hoc est, de
mulieribus sortilegis, quae dicebant.
quod noctu transformabantur in varias
species animalium, & per sylvas ac nemora¬
cum Diana vagabantur. Itaque in §. siqui¬
dem sathanas (inquit textus, transformat
se indi versarum species personarum. Quare
deridiculum est, textum qui de diabolica
transformatione personarum loquitur con¬
torquere ad transformationes metallo¬
rum, quae industria & solertiâ quorun¬
dam