117
dam artificum fieri possunt, sine ullo dia¬
bolico vel magico artificio: ut Thomas de
quino in praedictis locis ostendit. Quin et¬
iam textus est sub eadem quaest. in c. nec
mirum: ubi sic scriptum est: Insunt rebus
corporeis per omnia elementa quadam oc¬
cultae seminariae rationes: quibus, cùm data
fuerit opportunitas temporalis aut causalis,
prorumpunt in species debitas. Addam et¬
iam illud, quod legibus nostris comprobatur
medicamentum factum ex venenis aut
rebus venenatis, quasi ea, quae natura ve¬
venosa sunt, arte & solertiâ emendari &
commutari ad salubritatem possint, ut de
Mithridatico innuit textus in l. quod saepe.
§. venena, ff. de cont empt.
Restat illud argumentum, quòd mul¬
ti Alchimistae faciunt falsam monetam:
multi etiam fuerunt sortilegi, impij,
thei, necromantici. Dicitur etiam quod
Ramundus Lullus & Paracelsus fuerunt
magicis artibus inquinati. Horum di¬
sputatorum laudanda est pietas & pro¬
bitas: sed tamen rogandi sunt, ut cogitent,
artificum vitia nequaquam arti imputan¬
da esse. Quoniam aliud est ars, aliud artifex
Aliud est usus artis, aliud abusus. l. qui¬
cunque