67
artem occultam sub multis Aenigma¬
tibus & figuris absconditis posterita¬
ri sibi consecrârunt: Et omnium opti¬
ma norma sit advertere concordan¬
tiam ubi omnes illi conveniant; Ibi
enim veritas est absque ambiguitate
& Sophismate.
Quivis autem secundùm suum pla¬
citum usus est suo stylo proprio. Et
quod unus occultavit, alter revelavit
& apertè dixit; Idcirco quemadmo¬
dum Apes ex multiplicibus floribus
mel colligunt, ita vos quoque decet mar¬
garitas ex arena turbidâ ac lutosâ eli¬
gere, rectum à falso discernere; fru¬
mentum à paleis separare: Sic tandem
per diuturnam ac benefundatam ex¬
perientiam judiciumque acutum & ma¬
turum, annuente Dei misericordiâ, fiet,
ut abdita & occulta nobis manifesta &
conspicua, difficilia facilia fiant, Et in¬
tromittamur in illa dudum exoptata¬
penetralia occultissimorum secre¬
torum naturae, vbi oculis apertis vi¬
debimus illos tam eximiae authori¬
tatis homines non aniles fabulas aut ina¬
nia