67
nia figmenta nobis praescripsisse, sed
res serias, altissimas & saluberrimas,
dignas, quae ab heroicis ingeniis ma¬
gnisque regibus ac monarchis co¬
gnoscantur. Vnde infinita bona ad
ni versum mundum promanare possint,
si animum pium, ac fidelem invene¬
rint. Econtra autem multa mala con¬
tingere possent, si à Tyranno, vel pessi¬
mae voluntatis homine, possideantur.
Quapropter tanto studio propter indi¬
gnos haec scientia semper occultata est.
ut autem breviter saltem ea attingam,
quae ad rem spectant: unde pateat omnia
ea, quae hactenus de mirandis viribus
hujus pretiosissimi arcani dicta sunt,
vera esse, & possibilitas eorum intelliga¬
tur, dicam, quae hactenus à paucissimis
dicta esse memini. Sicut in corde homi¬
nis extat vivus fons sanguinis, omnia
humani corporis membra irrigans, mo¬
tùmque vitalem ipsis infundens: Sic quo¬
que creator altissimus praecipuè in So¬
le, qui est tanquam cor coeli, collocavit
virtutem multiplicis potestatis, quae
ignis est invisibilis coelestis, & calor
vivificus, omnes res creatas permeans,
ii