67
men pregnans. Nam anima Spiritus
& tinctura possunt tunc ab ipsis per
ignem temperatum extrahi. Per ca¬
lorem enim temperatum extrinsecè
administratum, extrahitur à materia
Metallica quoddam humidum unctuo¬
sum, subtili terreo mixtum & optimè
purgatum, quod Elixir dicitur: Iste ca¬
lor temperatus, non debet excedere
calorem intrinsecum, quo calor iste in¬
trinsecus secum retineat suum humi¬
dum, quod naturaliter secum trahit.
Quia omne corpus elementatum ha¬
bet in se calorem radicalem seu for¬
malem, quo persistit, suumque semen
multiplicatur, quia iste digerit mate¬
riam ad formam & speciem debitam.
Deinde quicquid est superfluum & im¬
mundum per decoctionem lentam pau¬
latim purgatur, maturatur, meliora¬
tur. Semen autem in Mercurio non
potest extrahi nisi mediante coagulo,
quod est Sulphur Auri.
Album & rubeum ex una radice pro¬
cedunt nullo alio corpore intervenien¬
te.
Totum