67
Totum Magisterium nostrum fit
cum aqua nostra, quae virtutem habet
maximam alterandi & penetrandi cor¬
pora. Idcirco ipsa solvi corpora solu¬
tione mera Philosophica, ut conver¬
tantur in aquam, uti prius fuerunt & ex¬
trahit animam à corporibus perfectis.
& de mortuo facit vivum. Haec aqua
primò est immunda, grossa & fugitiva,
sed operatione & sublimatione artis re¬
novatur, mundatur, inspissatur, ac in
Sulphur album & rubeum coagulatur.
Spiritus tingens est Mercurius Philo¬
sophorum cum suo Sulphure albo vel
rubeo commixtus, iste Mercurius est
tinctura permanens, qui à corporibus
perfectis extrahitur per dissolutionem,
distillationem, sublimationem & sub¬
tiliationem. Et talis Mercurius dici¬
tur oleum incombustibile, Anima,
aër, splendor corporum, quia corpo¬
ribus mortuis vitam praebet immor¬
talem, & ea illuminat. Extrahe igitur
hunc Mercurium seu Lapidem, tam à
corporibus, quam ab argento vivo,
quia unius sunt naturae. Nam quic¬
quid veritatis consistit in hac arte,
nor