67
non est nisi conjungere humidum sicco,
id est, Spiritum liquidum cum corpore
perfecto puro. Ipsorum operatio est
solutio & coagulatio.
Solvere est corpus in Spiritum ver¬
tere. Coagulare est Spiritum efficere
corporeum & sixum: Sic obtinebis to¬
tum magisterium. Quatuor elementa
extrahere nihil aliud est quam ipsas se¬
minarius virtutes, id est, qualitates
ctivas & passivas excitare.
Ad creandum ergo Lapidem non
accipe de primis elementis nec de ul¬
timis: quia prima sunt nimis grossa¬
sed de medis.
ROSARIUS MI¬
NOR.
Solus Mecurius est Causa perfe¬
ctionis in metallis: ipsum Solum igitur
eligamus, & perficere studeamus:
Quia Mercurius est lapis, quem Philo¬
sophi ubique laudant ac honorant. In¬
ipso totum est quod quaerimus. Nec
Deus creaturam nobiliorem ipso crea¬
vit praeter animam rationalem, ipse
enim