67
tiam Mercurij per artem optimè mun¬
dificatam & penetrantem, tingentem
& consistentem in ignis examine, nec
separabilem in diversas partes, sed so¬
lum semper tenacis solius essentiae
Mercurialis. Tunc est res conjungens
in profundo radicali Metallorum im¬
perfectam ipsorum formam corrum¬
pens, aliamque novam introducens,
secundum virtutem elixiris aut medi¬
cinae tingentis.
Natura ex se ipsa facit materias sper¬
maticas, easque creat, postea ars ea
conjungit. Neque ars nostra ex se sola
spermata creare potest, sed quando
natura ea creavit tunc ars ipsa conjun¬
git, tanquam ministra naturae. INos
ergo corpora Metallica reducimus in
sua principia ut per eam reductionem
siat conjunctio novae materiae, ejusdem
radicis. & ita hae duae naturae sibi invi¬
cem auxiliantur, & quaelibet alteri su¬
am virtutem communicat, ut fiat di¬
gnior materia quam erat antea, dum
utraque separata essent. Sic igitur absque
ista reductione non potest fieri Lapis
noster. In istis duobus spermatibus sunt
quatuor