67
quatuor qualitates elementorum, se¬
cundum virtutem. Nam in spermate
maturo tanquam digniori duo dignio¬
ra elementa insunt qualitate, quae sunt
ignis & aër & in alio spermate crudo
& imperfecto in sua natura insunt duae
aliae qualitates, & duo alia imperfecta
& minus dignia, videlicet aqua & terra.
Et sic in arte ista non est aliud quam istae
duae naturae spermaticae ejusdem radi¬
cis substantiae & essentiae solius substan¬
tiae Mercurialis viscosae, & siccae, quae non
jungitur alicui rei hujus mundi, quàm
suo corpori, uti Morienes testatur. Fac
durum aquatile, id est, conjunge sper¬
ma masculinum quod non est aliud quam¬
Mercurius coctus & maturus, qui in se
tenet elementum ignis cum spermate
foeminino, id est aqua viva, eaque pone
in cubiculo rotundo, calefacto cum
gne parvo continuo, & tàm diu ibi re¬
linque, quod convertentur in aquam
Philosophicam, quae tunc est materia
Lapidis. Nam habet in se naturam fixi,
quae eam figit & naturam Spiritualem
quae ipsam exaltat faciendo ipsam Spi¬
ritualem & dignam substantiam nobi¬
lissimi Lapidis.
Turba