100
PRAEFATIO.
Sophorum hanc esse scientiam, non imperito¬
rum: Et longè alium esse Philosophorum sen¬
sum, quàm vt eum percipiunt, vel Thrasones
gloriosi, vel literati irrisores, aut contra con¬
scientiam vitiosi qui dum virtutibus emerge¬
re non possunt, sceleribus & honestorum viro¬
rum talumnijs id moliuntur) vel imperiti cir¬
cumforanei, qui suis dealbationibus & rube¬
factionibus, cum indignissima laudatissima
scientia Chymicae diffamatione, vniuersum fe¬
mundum deceperunt. Dei enim donum est,
siquidem ad eam, non nisi sola Dei intellictum
illuminantis gratia per patientem & religio¬
sam humilitatem perueniri possit, aut per ocu¬
larem experti praeceptoris demonstrationem:
Quapropter à Deo alienos, meritò à secretis
suis procul abigit. Quod reliquum est, filios ar¬
tis vnicè rogo, vt meum benè de ipsis merendi
studium, animo grato accipiant, & cum OC¬
CVLTVM fecerint MANIFESTVM,
atque Dei nutis, constanti labore in optatum
portum Philosophicum appulerint, Philosophi¬
co more omnes indignos ab hac arte exclu¬
dant, amorisque erga proximum egenum in ti¬
more Dei, postposita vana ostentatione, memo¬
res, Optimo ter Maximo pro speciali hoc mu¬
nere, sine abusu, in tacito & piè gaudenti sinu,
sempiternas gratitudinis laudes decantent.
Simplicitas veritatis.
sigillum.
TRA¬