100
NOVVM LVMEN CHYM.
TRACTATVS PRIMVS.
DE NATVRA, QVIDNAM EA
sit, & quales eius debeant esse scrutatores.
Multi Sapientes, doctissimique
viri, ante complura saecula, imò
Hermete teste, ante diluuium, multa
scripserunt de conficiendo lapide Phi¬
losophorum & tot nobis reliquerunt
scripta, vt nisi Natura indies operare¬
tur credibilia nobis, vix iam aliquis ve¬
rum existimaret esse NATVRAM, quia
superioribus saeculis non tot inuentores
rerum fuerunt; nec etiam antecessores
nostri, aliud quicquam considerarunt
praeter Naturam ipsam, & Naturae pos¬
sibilitatem: Et quamuis illi in simplici
tantum Naturae viâ manserint, ea tamen
inuenerunt, quae nos nunc in tot rebus
versantes, vix nostris ingenijs potuisse¬
mus imaginari: Hoc fit, quia nobis Na¬
tura, & Generatio rerum in orbe iam
vilis simplexque videtur: Et ideò inge¬
nia nostra non ad res cognitas, sed ad
talia, quae non, vel vix fieri possunt, in¬
tendimus: quapropter ita etiam nobis
succedit, faciliùs excogitare res subti¬
les,
A 4