100
CHYMICVM. 3
losophorum Arte, prout Faber Horolo¬
giorum, à simplici Fabro ferrario: Et li¬
cet ambo tractent ferrum, nihilominus
neuter seiret alterius labores, quamuis
ambo sint in sua arte Magistri. Si hodie
reuiuisceret ipse Philosophorum pater
Hermes, & subtilis ingenij Geber cum
profundissimo RAYMVNDO LVL¬
LIO, non pro Philosophis, sed potiùs
pro discipulis à nostris Chymistis habe¬
rentur: Nescirent tot hodie vsitatas di¬
stillationes, tot circulationes, tot calci¬
nationes, & tot alia innumera Artista¬
rum opera, quae ex illorum scriptis hu¬
ius seculi homines inuenerunt, & exco¬
gitarunt. Quicum tantùm nobis deest,
vt id sciamus, quod ipsi fecerunt, lapi¬
dem videlicet Philosophorum, seu Tin¬
cturam Physicam. Nos dum illam quae¬
rimus, alia inuenimus, & nisi ita vsitata
esset procreatio humana, & natura in
eo suum ius teneret, iam vix non deuia¬
remus. Sed vt reuertar ad propositum:
Promisi in hoc primo Tractatu Natu¬
ram explicare, ne nos à simplici via ve¬
ra, vana deflectat imaginatio. NATV¬
RAM igitur dico, Vnam, veram, simpli¬
cem
A5