100
4 NOVVM LVMEN.
cem integram, in suo esse, quam Deus
antè secula fecit, & spiritum ei inclusit:
scito autem Naturae terminum esse
Deum, qui & naturae principium est, si¬
quidem nullum finitur initium nisi in
eo, in quo incipit. Dixi vnicam esse tan¬
tum, per quam Deus omnia facit, non
quod Deus sine illa operari nesciret (si¬
quidem ipse Naturam fecit, & omnipo¬
tens est) sed ita sibi placuit, & fecit: Res
omnes ex illa Natura vnica proueniunt,
nec est in orbe aliquid extra Naturam:
Et quamuis aliquando abortus fiant,
hoc non est Naturae, sed vel artificis, vel
loci vitium Natura haec diuisa est in lo¬
ca quatuor, in quibus haec omnia opera¬
tur, quae apparent, & in vmbra sunt, si¬
quidem res potiùs in vmbra sunt, quàm
vt verè appareant: Mutatur in mare &
foemina, & Mercurio assimilatur, quia
se iungit varijs locis & secundùm terrae
loca bona vel mala, res producit, licet,
non sint loca mala in Terra, prout nobis
videtur: Qualitates autem sunt tantùm
quatuor, & hae omnibus insunt rebus,
neque concordant; semper vna excedit
aliam: Matura autem non est visibilis,
licet