100
CHYMICVM. 5
licèt visibiliter agat, nam est spiritus vo¬
latilis, qui in corporibus suum agit offi¬
cium, locum & sedem suam habet in vo¬
luntate Diuina, nobis hoc loco ad nil
aliud ipsa prodest, nisi vt eius loca scia¬
mus, quae sint ipsi conuenientiora, vel
propinquiora, hoc est, vt sciamus con¬
iungere rem rei, secundùm Naturam, ne
misceatur lignum homini, aut Bos vel
animal metallo, sed quodlibet agat in
suum simile, & tunc etiam Natura suum
praestabit officium. Locus Naturae non est
alius, quam vt supra dictum, in velle Dei.
SCRUTATORES Naturae, tales es¬
se debent, qualis est ipsa Natura, vera¬
ces, simplices, patientes, constantes etc.
& quod maximum, pij, Deum timentes,
proximo non nocentes; Postea diligen¬
ter considerent, num propositum suum
cum Natura concordet, an sit possibile,
ab exemplis discant apparentibus, ex
quibus videlicet rebus quid fiat, quo¬
modo, & in quali vase Natura operetur:
Nam si tum simpliciter aliquid vis face¬
re sicuti ipsa facit Natura, sequere Na¬
turam, sin verò praestantiùs quid moli¬
ris, quàm Natura, id animaduerte, in
quo,
A 6