100
6 NOVVM LVMEN
quo, & per quid melioratur, & semper
in suo id fiet simili: Exempli gratia, si cu¬
pis metallum (quae est nostra intentio)
vlterius quâm Natura fecit, in virtute
promouere, Naturam accipere oportet
Metallicam, & hoc in mare & foemina,
aliàs nil efficies Si enim intendis ex her¬
bis creare Metallum, laborebis in va¬
num, sicuti etiam ex cane vel bestia li¬
gnum non produces.
TRACTATVS SECVNDVS.
DE OPERATIONE NATVRAE
in nostro proposito & spermate.
NATVRAM iam dixi esse veram,
nicam, vbique apparentem, conti¬
nuam, quae cognoscitur ex rebus produ¬
ctis, lignis videlicet, herbis, etc.
Dixi etiam scrutatorem Naturae esse
oportere veracem, simplicem, patien¬
tem, constantem, vnicae saltem rei ani¬
mum applicantem etc. Nunc de naturae
actu incipiendum: sicuti Natura in Dei
velle est, & Deus creauit illam, vel im¬
posuit omni imaginationi, ita Natura
fecit sibi semen, hoc est, velle suum in
lementis: Illa est quidem vna, & tamen
res