100
CHYMICVM. 9
circum circa ponantur res variae, & co¬
lores varij, item sal, &c. quodque sepa¬
ratim: effundatur postea aqua in me¬
dium, videbis illam aquam hinc inde
diffluere, & dum riuulus vnus attinget
colorem rubeum, rubefiet ab illo, si ad
salem, salis saporem mutuabitur, & sic
de caeteris. Aqua enim loca non mu¬
tat, sed locorum diuersitas mutat
quam. Simili modo è centro terrae se¬
men vel sperma à quatuor elementis in
centrum proiectum ad varia loca tran¬
sit, & secundum loci Naturam natura¬
tur res; si peruenit ad locum terrae &
aquae purum, fit res pura, semen & sper¬
ma omnium rerum est vnicum, & ta¬
men varias res generat, vti è sequenti ap¬
paret exemplo: Viri semen, est semen
nobile, & saltem ad generationem ho¬
minis est creatum; nihilominùs, si vir
abutatur eo quod est in eius libero arbi¬
trio, nascitur abortus: Nam, si contra
grauissimas Dei inhibitiones vir iniret
vaccam, aut aliam bestiam, facilè conci¬
peret bestia viri semen, quia Natura non
est nisi vna, & tunc non nasceretur Homo
sed bestia & abortus, siquidem locum
non