100
10 NOVVM LVMEN
non inuenit semen sibi competentem.
Tali in humana & detestanda commix¬
tione virorum cum bestijs variae bestiae
producerentur hominibus similes. Ita
enim fit, si sperma intrat centrum, nasci¬
tur quod inde nasci debebat, sed cum
iam in locum venit, & concipit, non
ampliùs mutat formam, verum dum
adhuc in centro sperma est, aequè
facilè ex illo spermate produci potest
arbor, quàm metallum, tàm citò herba
quàm lapis, & vnus pretiosior altero, se¬
cundùm puiritatem loci: sed quomodo
Elementa sperma generent, nunc nobis
dicendum est, & hoc modo fit: Elemen¬
ta sunt quatuor, duo sunt grauia, & duo
leuia; duo sicca, duo humida, sed vnem
maximè siccum, & alterum maximè hu¬
midum, sunt masculina & foeminina
etc. Horum quodlibet per se est prom¬
ptissimum ad producendum res sibi si¬
miles in sphaera sua, & ita voluit Altis¬
simus. Haec quatuor non quiescunt, sed
semper inuicem agunt, & quodlibet per se
emittit suum subtile, ac in centro con¬
ueniunt. In centro verò est Archaeus,
Naturae seruus, qui ea spermata miscen¬
do