100
14 NOVVM LVMEN
tutes suas proijciunt in terrae centrum,
Archaeus distillando sublimat calore
motus perpetui in terrae superficiem:
Est enim terra prorosa; & ventus stil¬
lando per poros terrae resoluitur in
quam, ex qua res nascuntur omnes: sci¬
ant ergò doctrinae filij, sperma metallo¬
rum diuersum non esse à spermate re¬
rum omnium, scilicet vaporem humi¬
dum; ide à frustrà quaerunt Artistae me¬
tallorum reductionem in materiam
primam, quae tantum vapor est. Philo¬
sophi non talem intellexerunt mate¬
riam primam, sed tantum mate¬
riam secundam, sicuti Bernardus Treui¬
sanus optimè disputat, quamuis non ita
lucidè, quia de quatuor Elementis lo¬
quitur, nihilominus id dicere voluit, &
solummodo cum filijs locutus est. Ego
verò vt clariùs Theoricam detegerem,
omnes hîc praecauere & monere volui,
vt tot solutiones, tot circulationes, tot
calcinationes ac reiterationes sinerent,
nam frustra id quaeritur in re dura cum
per se mollis vbique sit: Non prima, sed
secunda tantum quaeratur materia, talis
nimirum, quae simul ac concepta est, in
aliam