100
15
CHYMICVM.
aliam mutari formam non potest. At si
quaeras, quomodo metallum in talem
reducatur materiam, sequor in eo Phi¬
losophorum intentionem: Hoc tantum
prae caeteris volo, vt filij artis intelligant
sensum scriptorum, non syllabas, & vbi
Natura desinat, in metallicis videlicet
coram oculis nostris perfectis corpori¬
bus, ibi arte esse incipiendum. Sed vt ad
propositum reuertar (siquidem hic non
est intentio nostra de solo lapide) aga¬
mus nunc de materia metallorum. Pau¬
antè dixi, Res omnes nasci ex aëre li¬
quido vel vapore, quem Elementa per¬
petuo motu in viscera terrae stillant,
hunc postquam Naturae Archaeus acce¬
pit, per poros sublimat, & vnicuique lo¬
co sua sagacitate tribuit (sicuti in praece¬
dentibus retulimus) & sic locorum va¬
rietate res etiam proueniunt, & nascun¬
tur variae. Sunt qui opinentur, Saturnum
habere aliud semen, aurum quoque
liud, & sic consequenter metalla reli¬
qua, sed vana sunt ista, vnicum tantum
est semen, idem in Saturno, quod in auro
inuenitur, idem in Luna, quod in Marte.
Sed locus terrae diuersus fuit, si me rectè
intel¬