100
26 NOVVM LVMEN
creata est, si in locum debitum posita
fuerit, facilè Natura operante genera¬
bitur id, cuius formae semen est: Artifex
hic nil facit, nisi uvt sciat subtile à spisso
separare. & in vas imponere debitum.
Nam hoc considerandum est, pro vt res
incipitur, ita finitur, ex vno fiunt duo,
ex duobus vnum, & non vlterius. Vnus
est Deus, ex hoc vno Deo filius est geni¬
tus: Vnus dedit duo, duo vnum dede¬
runt Spiritum Sanctum ab vtroque pr
cedentem, sic factus est mundus & sic
erit siuis eius. Considera priora qua¬
tuor puncta exactissimè, habes in illis
Partem, Patrem & Filium, vltimo SS.
habes quatuor Elementa, habes qua¬
tuor luminaria, duo coelestia, duo cen¬
tralia: Nil amplius est, fuit, & erit, quam
in hac figura patet, si deberem omnia
mysteria hinc elicienda consignare, ma¬
gnum oriretur volumen: tedeo ad pro¬
positum, & tibi dico verum, fili mi, non
creatur ex vno vnum, quia hoc solius
Dei est proprium, sufficiat te posse ex
duobus creare vnum tibi vtile, scias er¬
go sperma multiplicatiuum, esse mate¬
riam ecundam & non primam. Prima
enim