100
CHYMICVM. 27
enim materia rerum non videtur, oc¬
culta est in natura vel in Elementis, se¬
cunda verò interdum filijs doctrinae ap¬
paret.
TRACTATVS SEPTIMVS.
DE VIRTVTE SECVNDAE
materiae.
SED ut facilius possis. compraehende¬
re qualis sit haec secunda materia, vir¬
tutes ex quibus illam cognosces, descri¬
bam tibi: Ac primum scias, quòd Natura¬
in tria Regna diuisa est; Duo sunt Regna,
quorum quodlibet per se stare potest, &
si alia duo non essent, est regnum Mine¬
rale, Vegetabile, & Animale. Minerale
per se subsistere potest, etsi nullus homi¬
num in mundo esset, nec arbor, vel her¬
ba. Vegetabile itidem, etiamsi nullum
metallum nec animal esset, per se stare
potest, haec duo sunt ex vno per vnum
creata. Tertium verò ex dictis duobus,
vitam habet, sine quibus esse non posset,
& est nobilius ac praestantius, quàm duo
praedicta, sicuti etiam postremum est in¬
ter illa, & dominatur eis, quia semper in
tertio virtus finitur, & in secundo mul¬
tipli¬
B 5