100
28 NOVVM LVMEN
tiplicatur. Viden in vegetabili Regno:
Prima materia est Herba vel Arbor,
quam tu creare nescis, Natura hoc so¬
lummodo facit: In hoc regno secunda
materia est semen quod tu vides, in hoc
multiplicatur Herba vel Arbor. In Reg¬
no Animali prima materia est Bestia
vel Homo, quem tu creare nescis, sed se¬
cundam materiam, vel sperma tu nosti,
in quo multiplicatur. In Regno mine¬
rali metallum tu creare nescis, & si glo¬
riaris vanus es, & mendax, Natura hoc
fecit, & quamuis haberes primam ma¬
teriam secundum Philosophos, illud
sal centrale tamen sine auro multipli¬
care impossibile tibi foret: semen au¬
tem metallorum filij tantum doctrinae
nouerunt. In vegetabilibus semina ap¬
parent extra, Renes, digestionis eius est
aër calidus: in animalibus semen appa¬
ret intus & extra, renes digestionis
eius sunt renes viri: Aqua in minerali¬
bus semen est in centro cordis eorum
& vitae: scenes digestionis eius est ig¬
nis. Vegetabilis seminis receptaculum
est terra: Animalis seminis receptacu¬
lum est, matrix foeminae: Aquae mine¬
ralis