100
CHYMICVM. 29
ralis seminis receptaculum est aër: &
ea sunt seminum receptacula, quae sunt
congelationes corporum: ea est dige¬
stio quae solutio: ea putrefactio quae de¬
structio. Virtus autem cuiusque seminis
est, vnicuique rei in suo Regno se coniun¬
gere, quia subtile est, & nihil aliud
quam aër, qui pinguedine in aqua con¬
gelatur: cognoscitur ita, quia non mis¬
cet se extra suum Regnum naturaliter
alicui rei, non soluitur sed congelatur
quia solutione non indiget, sed congela¬
tione. Necesse est ergo vt pori corpo¬
rum aperiantur, vt emittatur sperma, in
cuius centro semen iacet, quod aër est¬
illud quando in matricem venit debi¬
tam congelatur, & congelat quod repe¬
rit purum, vel impurum puro mixtum,
quamdiu in corpore semen est, viuit
corpus, quando totum consumitur cor¬
pus moritur, omnia autem corpora.
post emissionem seminis debilitantur.
Experientia etiam testatur, homines ve¬
neri nimium indulgentes debiliores
fieri, vt & arbores nimios fructus
ferentes, fieri postea steriles. Semen
igitur, vt iam multoties repetitum
est,
B 6